- URBS
- I.URBSordinata est plurium aedificiorum, pro recipienda civitate, series, murô cincta: Dicta an ab urbo i. e. curvaturâ aratri, quô futurae urbis magnitudinem olim adumbrabant? An ab orbe, quod in orbem, cum prima moenium fieret designatio, aratrum circumducebatur? Prima a Caino, Adami filio, condita legitur Gen. c. 4. v. 17. quam, Henochiam vocatam, ad montem Caucasum fuisse augurantur eruditi. Post hanc Ioppe antiquissima habetur, quam iam ante diluvium conditam quidam volunt. Has Treviri, Solodorum, Tigurum sequuntur etc. In Germania olim nullae, postea rarae fuêre: Unde Tacitus eam horridam, agris incultam et desertam iudicavit. Imo nec nonô saeculô ulla urbs in Germania magna memoratur: nimirum in tota Saxonia, Westphalia omnique illo tractu, qui inter Visurgim, Albim et Salam, in Holsatiam usque protenditur: solum illustrium vicorum, e quibus postea urbes factae, mentio fit, Bardevici, Wurtzeburgi, etc. In Germania tamen Transrhenana Romana, iam a Iulii Cas. tempore condiderunt Argentoratum, Spiram, Wormatiam, Coloniam, Augustam Rauracorum et vindelicorum. Reliquae itaque, in tractu inprimis Saxonico, non nisi sub Carolo M. vel successoribus eius, initium habuêre: De Henrico enim Aucupe referunt Scriptores, illum nonum quemque virum ex agro in oppida hinc inde noviter condita ac munita transtulisse, reliquorumque labor es in urbana horrea condidisse: discrimine factô inter plebem rusticam die Bauren, a colendo agro, et urbanam die Burger, a burgis i. e. locis murô vel aliô quôpiam sepimentô firmatis, dictos. At hodie totius orbis nulla est regio, cui numerô, elegantiâ et amplitudine urbium Germania cedat. Harum quaedam Mediatae, quae iterum in duplici differentia: aliae Immediatae sunt et Imperiales, German. Reichstadte, dicuntur, quarum originem quidam ad Caroli M. Quidam ad Ottonis III. vel etiam citeriora tempora referunt. Vide Conringium in Exercit. de urbibus Germ. Mylerum in Archol. c. 17. Limnaeum Enucl. l. 4. c. 1. Burgoldensem, part. 1. ad instr. Pac. Disc. 21. n. 9. etc. Numerum urbium cuiusque in Europa et Sinis provinciae, inivit Ad. preyelius in Admir. Sinae et Europae, c. 5. et 6. Coeterum, Urbibus similes Castra fuêre, imo non raro in Urbes tranfiêre. Sueton. in Augusto, c. 18. Ampoliatô vetere Apollims Templô locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum navalibus spoliis ---- consecravit. Ubi quidem totum Castrorum locum in templum versuam ait, ut et c. 96. sed Dio, in Castrorum loco Urbem Nicoplim fuisse aedificatam refert. Templum vero conditum in loco, ubi Augusti fuerat tabernaculum. Certe Romanos, in loco, quô Castra habuerant, postmodum Urbes condidisse, ex Scriptoribus passim liquet. Vide quae de Augusta apud Salassos habet Strabo, l. 4. Nec aliunde est, quod Hispaniae, Africae, Graeciae, Germaniae aliarumque Regionum urbes, Castrorum Burgorumque nomina gerant. In limitibus autern Imperii id inprimis fiebat, cuiusmodi proin urbes Κάςτρα vel Κάςτρια non raro Graecis Scriptoribus citerioris aevi appellantur, vide supra ubi de Limitaneis Arcibus seu Urbibus, item in vocibus Charax, Fossa etc. Quo pertinet, quod f???mmi Reges integras Urbes, pro tropaeis, statuerint. Herodian. l. 3. c. 4. de Alexandro, Μένει δ᾿ ἔτι νῦν τρόπαιον καὶ δεῖγμα τῆς νίκης ἐκείνης Πόλις ἐπὶ τȏυ λόφου Α᾿λεξάνδρεια καλουμεν´η. Qua de re vide Casp.Barthium Animadvers. Papinianis ad. l. 2. Theb. v. 706. uti de Urbibus Regiis, apud Salmas. ad Solin. p. 475. et de Urbe Regia κατ᾿ ἐξοχὴν sic dicta, urbe scil. Constantinopoli, apud Macros Fratres, in Hierolexico, sicut de Urbe Aurea, quomodo Roma Scriptoribus venit, Car. du Fresne, Glossar. Ut quaedam addam de Veterum moribus ritibusque circa Urbes, Romani earum condendarum ambitumaratrô circumducebant et vestigia mororum sulcô imprimebant, ut dictum: alii cretâ vel plentâ notabant, ut supra vidimus: de quo constituendarum Urbium more, multa insigni eruditione congessit Salmasius modo laudatus, ad Solin. p. 819. et seqq. Certis dein ceremoniis, pronuntiatione inprimis sollennium ac legitimorum verborum, inaugurabantur ac dedicabantur. Quem ritum iudigitat Tertullianus, de Pallio, c. 1. Ubi moenia Statilius Taurus imposuit: sollennia Sentius Saturninus enarravit. Porro Urbes etiam provinciaeque integrae ad reditus olim concessae a magnis Principibus, Satrapis et Dynastis suis. aliisque quibus cupiebant. Sic Reginae cuidam Aegyptum olim datam fuisse εἰς κόσμον a marito: Themistocli a Xerxe Lampsacum εἰς οἶνον, Magnesiam εἰς ἀρτον, Myuntem εἰς ὄψον, Percoten et Palaescepsim εἰς ςτρωμνὴν καὶ ἱμκτισμὸν, legimus apud Plutarchum, et C. Nepotem in eo, c. ult. Similia de Alcibiade, Pytarco, aliis, referuntur. Aegypti quoque Reges ab aliis urbium suarum esculenta, ab aliis poculenta, ab aliis stragula exigere solitos, legimus apud Aristeam. Vide quoque supra Caluptra. Etiam integrae coronabantur, praesertim victrices et aliarum dominae: Sic Graeci Athenas, ingenti ad versus Persas obtentâ victoriâ, coronârunt, teste Aristide in Panath. eiusdemque Urbis statuam sexdecim cubitorum in Bosporo erigi curârunt Byzantini, apud Demosth. de Coron. quam in rem vide plura apud Car. Paschalium, Coronar. l. 7. c. 6. et supra, ubi de iselasticis Certaminibus ac Olympionicis. Etiam post Maximianum et Diocletianum, vel saltem Probum Imperatores nummorum inferiori posticae parti characteres inscripti visuntur, Urbium, in quibus fuêre cusi, signantes nomina, uti pluribus videre est supra, ubi de Re Monetaria. Tandem, uti sollennia ac legitima verba effabantur Augur, quibus Urbs inaugurabantur: sic contrariis sollemnibus eadem, cum diruendae erant, exaugurabantur, uti docet Salmas. Not. ad Tertullian, d. l. Plura hîc passim, inprimis voce Oppidum, ubi de Oppugnatione urbium, Tutelaribus Diis.Urbes Imperiales seu Liberae, ex Imnaeo.Alena, Sueviae, Awien. Aquisgranum, Iuliacensis Ducatus, Acken. seu Aix. Argentoratum, Alsatiae, Strasbourg. Iam sub Gallis. Augusta Vindelicorum, Sueviae, Augspourg. Biberacum Sueviae, Biberach. Boffinga Sueviae, Boffinghen. Brachelium Westphaliae, Brakel. Brema Saxoniae inferioris, Bremen. Brunsviga Saxoniae inferioris, Brunswik. Iam sub proprio Duce. Buchorna Sueviae, Buchorn. Buchovia Sueviae, Buchaw. Caesaris Mons Alsatiae, Keisersberg. Cameracum Belgi, Cambray. Capidona Sueviae, Kempten. Caufburna Sueviae, Kaufburen. Cella in Hamerspacho Sueviae, Cella am Hamerspach. Colmaria Alsatiae, Colmar. Iam sub Gallis. Colonia Agrippina, Cologne, et Coln. Constantia Sueviae, Costentz. Cornelia seu Wimpina, Wimpfen. Dortmania seu Tremonia Westphaliae, Dortmund. Dunaverta seu Verda Sueviae, Dunawert. Dunkespyla Sueviae, Dunkelspihel. Duysburgum, in Clivensi Ducatu, Duysbourg. Egra Bohemiae, Eger. Enshemium Alsatiae, Ensisheim. Iam sub Gallis. Erfordia Turingiae, Erford. Ezeliga Sueviae, Ezlingh. Fanum S. Galli Helvetiorum, S. Gal. Francofurtum ad Moenum, Francfort am Main. Francofurtum ad Oderam, Francfort an der Oder. Iam sub Electore Brandeburgico. Friberga Veteraviae, Fridberg. Frislaria Hassiae, Fritzlar. Gelnhusia Franconiae, Gelnhausen. Gemunda Sueviae, Gemund. Geneva Allobrogum, Geneve. Gengenbachium Sueviae, Gengenbach. Gienga Sueviae, Giengen. Goslaria in Saxonia inferiori, Goslar. Gothinga in Saxonia inferiori, Gothingen. Hagenoa Alsatiae, Hagvenaw. Iam sub Gallis. Halberstadium Saxoniae inferiris, Halberstadt. Halla Sueviae, Schwabische Hall. Halpruna vel Heilbronna Sueviae, Hailprun. Hamburgum Saxoniae inferioris, Hambourg. Hervordia Westphaliae, Herworden. Hildesia Saxoniae inferioris, Hildesheim. Isna Sueviae, Isne. Landavium Alsatiae, Landaw. Iam sub Gallis. Leukirchum Sueviae, Leutkirck. Lindavium Sueviae, Lindaw. Lingovia Westphaliae, Lemgow. Lubecum, Saxoniae inferioris, Lubek. Luneburgum, Saxoniae inferioris, Lunebourg. Magdeburgum Saxoniae inferioris, Magdebourg. Iam sub Electore Brandeburgico. Memminga Sueviae, Memmingen. Metae Lotharinhiae, Metz. Iam sub Gallis. Minda Westphaliae, Minden. Iam sub Electore Brandeburgico.Moguntiacum ad Rhenum, Maintz. Molhusia seu Mulhusia, Alsatiae, Mulhausen. Molhusia Thuringiae, Mulhausen. Monasterium Alsatiae, Munster in Gregorienthal. Iam sub Gallis. Nerolinga Sueviae, Nordlinghen. Norimberga Franconiae, Nuremberg. Northusium Thuringiae, Northausen. Offenburgum Sueviae, Offenburg. Oppenhemum Palatinatus Rheni, Oppenheim. Padeborna Westphaliae, Paderborn. Pfullendorfum Sueviae, Pfullendorf. Ratisbona Bavariae, Regenspurg. RavenspurgumSueviae, Ravenspurg. Rosenhemium Alsatiae, Rossheim. Iam sub Gallis. Rotenburgum franconiae, Rotenburg an der Tauber. Rotevilla Sueviae, Rotweil. Rutlinga Sueviae, Reutlingen. Saraepons Lotharingiae, Sarbourg. Schafhusia Helvetiorum, Schafhausen. Iam unus ex XIII. Helvetiae Cantonibus. Scelestadium Alsatiae, Schlestat. Iam sub Gallis. Schvveinfordia Franconiae, Schweinfurt. Spira Palatinatus Rheni, Spier et Spire. Iam in ruinis. Sunda Pomeraniae, Stralsund. Iam sub Sueciae Rege. Susatum Westphaliae, Soest. Tremonia Westphaliae, Dortmund. Treviri ad Mosellam, Trier et Treves. Tullum Lotharingiae, Toul. Turichemum Alsatiae, Turcheim. Iam sub Gallis. Uberlinga Sueviae, Uberlinghen. Vesalia inferior Ducatus Clivensis, Vesel. Iam sub Electore Brandeburgico. Vesuntio Comitatus Burgundiae, Besançon. Iam sub Gallis. Villa Sueviae, Weyll. Virdunum Lotharingiae, Verdun. Iam sub Gallis. Ulma Sueviae, Ulm. Wanga Sueviae, Wangen. Weissenburgum Alsatiae, Weissenburg. Iam sub iisdem. Weissenburgum Franconiae, Weissenburg. Westaria Hassiae, Wetzlar. Wimpina Sueviae, Wimpfen. Winsheimum Franconiae, Weintzheim. Wortmacia Palatinatus Rheni, Worms. Iam in ruinis. Zuvolia Transisalaniae, Zuvol. Iam sub Belgis Foederatis. Olim plures fuêre: sed magna earum pars cum Tyrannorum violentiâ: tum regiminis perversitate pessundata est. Episcopi quoque, postquam ipsis ab Imperatoribus ius, quod in talibus habuerunt, concessum est, multas illarum, pulsis Optimatibus, suae ditioni subiecerunt. Egram pignoris titulô Bohemiae regno cessit, Ludovicus Bavarus. Zuiccaviam, Altenburgum, Chemnitium, Fridsericus Admorsus, Misniae Marchio, sibi subiecit, A. C. 1308. Metim, Tullum, Verdunum Rex Galliae praeterit. saecul. subegit. Dantiscum, Elbinga, Emda, aliae ab Imperio se exemerunt, etc. Vide Limnaeum de Iure Publ.Series urbium seu civitatum, quae Regum sedes.Agra, in India, tempore hibernô. Buda, olim in Hungaria. Constantinopolis, in Imperio Turcico: Olim Adrianopolis et Prusia. Cracovia in Polonia. Edinburgum olim, in Scotia. Hafnia in Dania. Holmia in Suecia. Iedum in Iaponia. Ispahanum, in Persia. Iudia, in regno Siami. Kisemira, in India tempore aestivô, ut et Lahorium. Londinum, in Anglia. Luteria, in Gallia. Madritum, in Hispania. Monomotapa, in regno M. Tabaqui seu Regis Monomotapae. Moscovia, in Russia. Pekingum, in Sinis. Posonium, hodie in Hungaria. Praga in Bohemia. Vienna, in Imperio Germanico. Zanguebarix, vide Monomotapa. His adiungi possunt arces regiae: Quales in Hispania, Escuriale, Ardnivez, et Aragonicum Molendinum. In Gallia, Lupara, Fons Bliaudi, Fanum S. Germani, et Vincennae. In Anglia Windsorum, Hamptoncurtium, Grenvicum, et Nonesuch. In Dania Coronaeburgum et Fridericoburgum. Plura vide apud Becmanum, Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. Cognati urbibus Pagi quidam sunt, qui non minus libertatis titulô gaudent: ut Gerisovium, in Helvetia: Pagi in regno Sueciae, quibus ius votum consultivum ferendi competit: Immediati in Imperio Pagi, quotum mentio in Instr. Pacis Artic. 5. §. 11. et apud Goldastum, Epist. dedic. Vide quoque supra in vocibus Civitas et Oppidum, it. paulo ante dicta.II.URBSvulgo Urba, vel Orba, Lugiriae fluv. ex Apennino fluens, maxime perspicuus, Bormiae in agro Alexandrino se miscet, indeque cum eo. ad 4. mill. pass. in tanarum, ab Alexandria 2. mill. past. labitur. Aliis fluviolus videtur, qui Astae urbis moenia lambens, in Tanarum influit, Borbo incolis. Claudian. de Pell. Get. v. 555.Pervenit ad fluvium miri cognominis Urbem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.